Jump to content

Cibus nimis machinatus

E Vicipaedia
Redactio 09:30, 8 Novembris 2022 a conlatore Andrew Dalby (disputatio | conlationes) facta (+)
Segmina patatarum suppositicia cum aliis cibis machinatis in taberna catenae Walmart in oppido Wenatchee Civitatum Foederatarum venditata

Cibus nimis machinatus, Francogallice Aliment ultratransformé, in fabricis e transformatione rerum naturalium operationibus chemicis conficiuntur. Definitio cibi nimis machinati a Carolo A. Monteiro et collegis primum anno 2010 in illa "Nova" classificatione alimentorum data est.

Tales cibi gustum placere, famem voracitatemque devincere valent. Confectoribus et venditoribus emolumenta generosiora conferunt quam quae a cibis simplicioribus adportantur. Qui autem quotidie consumere solent obesitate morbisque pluribus necnon morte rapidiore periclitari censentur. Usus ciborum machinatorum e conversione industriali et globalizatione magna parte oritur: inde enim maximae fabricae chemicae et culinariae evolverunt; inde etiam homines plurimi in urbibus habitantes, longas horas laborantes, e retibus ruralibus exclusis, alimenta cito parata cito consumpta quaesiverunt. Inde confectores per omnem orbem terrarum praxim clientium idealium comsumptricem propagare possunt.

Placentarum Neapolitanarum imitationes inter cibos gelatos in Norvegia venditae

Iam ante conversionem industrialem gastronomus Sinensis Yuan Mei de usu productuum artificialium ut sapor colorque ciborum accommodaretur monuit: "Neque caramelum(en) ad colorem ferculi mutandum, neque saporifera adhibere licet ad aromata addenda".[1]

Notae

  1. One should not resort to caramel for the sake of adding colour to a dish, and one should not resort to flavourings for the sake of adding fragrance to a dish. Versio Anglica: Yuan Mei, Suiyuan shidan, 1796 (Sean J. S. Chen, ed. et interpr., Recipes from the Garden of Contentment [Great Barrington Massachusettensium: Berkshire Publishing, 2018] (p. 27 apud Google Books))

Bibliographia

Nexus externi