Jump to content

Cibus nimis machinatus

E Vicipaedia
Redactio 18:00, 7 Februarii 2022 a conlatore Andrew Dalby (disputatio | conlationes) facta (+)
Segmina patatarum suppositicia cum aliis cibis machinatis in taberna catenae Walmart in oppido Wenatchee Civitatum Foederatarum venditata

Cibus nimis machinatus, Francogallice Aliment ultratransformé, in fabricis e transformatione rerum naturalium operationibus chemicis conficiuntur. Tales cibi gustum placere, famem voracitatemque devincere valent. Confectoribus et venditoribus emolumenta generosiora conferunt quam quae a cibis simplicioribus adportantur. Qui autem quotidie consumere solent obesitate morbisque pluribus necnon morte rapidiore periclitari censentur. Usus ciborum machinatorum e conversione industriali et globalizatione magna parte oritur: inde enim maximae fabricae chemicae et culinariae evolverunt; inde etiam homines plurimi in urbibus habitantes, longas horas laborantes, e retibus ruralibus exclusis, alimenta cito parata cito consumpta quaesiverunt. Inde confectores per omnem orbem terrarum praxim clientium idealium comsumptricem propagare possunt.

[1]

Bibliographia

Nexus externi

  1. Note, however, that one should not resort to caramel for the sake of adding colour to a dish, and one should not resort to flavourings for the sake of adding fragrance to a dish: Yuan Mei, Suiyuan shidan, 1796 (Sean J. S. Chen, ed. et interpr., Recipes from the Garden of Contentment [Great Barrington Massachusettensium: Berkshire Publishing, 2018] (p. 27 apud Google Books))