Jump to content

Vicipaedia Arabica

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Redactio 17:07, 12 Februarii 2011 a conlatore Luckas-bot (disputatio | conlationes) facta (r2.7.1) (automaton addit: cv:Арап Википедийĕ)
Vexillum Vicipaediae Arabicae

Vicipaedia Arabica (ويكيبيديا العربية Wīkībīdyā al-ʿArabiyya sive ويكيبيديا، الموسوعة الحرة Wīkībīdyā, al-Mawsūʿa al-Ḥurra) est encyclopaedia generis wiki et editio Arabica Vicipaediae apud Vicimedia publicata. Mense Iulio anni 2003 incepta est; mense Maio anni 2009 habuit paginarum 97 784, usorum 196 167, magistratus 25, imaginum 5479. Omnium Vicipaediarum est vicensima sexta quod ad magnitudinem pertinet, tertia ad profunditatem.[1]

In Syria, Vicipaedia Arabica obstructa est, nulla ratione proclamata, a die 30 Aprilis 2008,[2] sed aliae Vicipaediae non obstructae sunt. Die 13 Februarii 2009, obstructio abrupta est.

Paginae terminales

Wikipedia
Wikipedia

Notae

Nexus externi