Jump to content

Constantinus Macroducas

E Vicipaedia
Redactio 18:04, 15 Martii 2013 a conlatore Addbot (disputatio | conlationes) facta (Addbot 2 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q119428 sunt)
(diff) ← Redactio superior | Redactio novissima (diff) | Redactio recentior → (diff)

Constantinus Macroducas, Graece Κωνσταντίνος Μακροδούκας[1] (mortuus die 30 Maii 1185) fuit nobilis Byzantinus. Iam anno 1166 titulo "pansebastus sebastus" dignatus, in matrimonium duxit Annam, filiam sebastocratoris Isaacii Comneni neptemque imperatoris Manuelis. Pro imperatore annis 1170 et 1176 Macroducas contra Clitzasthlan II Selgiukida militavit. Imperatore Andronico Macroducas ad gradum panhypersebasti elevatus est, sed rebellante nepote Isaacio in insula Cypro, Constantinus Macroducas et Andronicus Ducas, supplicio ultimo ob cognationem iussu imperatoris destinati, ad oram Bospori iuxta Mangana impalati sunt.

  1. Ita apud Nicetam Choniatam sed fortasse vero nomine Δούκας

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Demetrios I. Polemis, The Doukai: A Contribution to Byzantine Prosopography (Londinii: Athlone Press, 1968) pp. 192-193

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]