Jump to content

Cactaceae

E Vicipaedia
Redactio 16:24, 13 Februarii 2013 a conlatore HRoestBot (disputatio | conlationes) facta (r2.6.5) (automaton mutat: az:Kaktusaz:Kaktuskimilər)

Eudicotyledones 
Eudicotyledones nucleares 
Ordo : Caryophyllales 
Familia : Cactaceae 
   
Palaeontologia
35-0 m.a.
Exiens Palaeogenum - Recens
Opuntia ficus-indica.

Cactaceae (ex verbo Graeco κάκτος[1]) sunt familia plantarum florentium ordinis Caryophyllalium, in America ab australi Patagoniae regione ad septentriones Canadae occidentalis regiones endemicarum, Rhipsali baccifera excepta, quae etiam in Africa et Taprobane habitat. Commune sed in taxinomia Linnaeana invalidum plurimarum specierum nomen est cactus.

Cactaceae sunt plantae caule spinoso, plerumque rotunda vel columnis vel et arbori similis. Nonnullae intra corpus habent carnem vel pulpam ac succum; sunt et quae flores conspicuos aut fructus edibiles producant. Cactaceae inter succulentas numerantur.

Notae

  1. Nomen primum ad plantam spinosam adhibitum quod sit nescitur.

Bibliographia

  • Anderson, Edward F. (2001), The Cactus Family, Pentland, Oregon: Timber Press, ISBN 978-0-88192-498-5 
  • Anderson, Miles (1999), Cacti and Succulents : Illustrated Encyclopedia, Oxford: Sebastian Kelly, ISBN 978-1-84081-253-4 
  • Brown, Roger (2001), "Cultivation of Cacti", pp. 85–92  in Anderson 2001
  • Hecht, Hans (1994), Cacti & Succulents, Novi Eboraci: Sterling, ISBN 978-0-8069-0549-5 
  • Hewitt, Terry (1993), The Complete Book of Cacti & Succulents, London: Covent Garden Books, ISBN 978-1-85605-402-7 
  • Innes, Clive (1995), "Cacti", pp. 11–70  in: Innes, Clive & Wall, Bill (1995), Cacti, Succulents and Bromeliads, London: Cassell for the Royal Horticultural Society, ISBN 978-0-304-32076-9 
  • Keen, Bill (1990), Cacti and Succulents : step-by-step to growing success, Marlborough, Wiltshire: Crowood Press, ISBN 978-1-85223-264-1 
  • McMillan, A. J. S.; Horobin, J. F. (1995), Christmas Cacti : The genus Schlumbergera and its hybrids, Sherbourne, Dorset: David Hunt, ISBN 978-0-9517234-6-3 
  • Pilbeam, John (1987), Cacti for the Connoisseur, London: Batsford, ISBN 978-0-7134-4861-0 

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Cactaceas spectant.
Lege de Cactaceis in Vicilibris.