Cappadocia
Hanc paginam intra 3 menses augere oportet. Cuique paginae opus est: 1. lemmate paginae nomine congruente; 2. textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; 3. fonte externo certo; 4. nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus. Categoria “Augenda a mense Iulio 2018” abest!Crea!
|
Cappadocia (Turcice Kapadokya, Graece Καππαδοκία) est regio historica media Asia Minore sita. Regnum fuit a tertio saeculo a.C.n. exeunte ubi regnaverunt reges quibus omnibus Ariarathes nomen fuit (ab Ariarathe I usque ad Ariarathem X). Ultimus rex Archelaus Sisines a Marco Antonio circa 40 a.C.n. creatus Romae 17 p.c. obiit ubi Tiberius imperator eum detinebat. Quo mortuo provincia Romana fuit
Nostris temporibus Cappadociam provinciae Nevşehir, Niğde, Aksaray, Kırşehir et Kayseri rite complectuntur.
Nomen
Nomen deductum est a linguae Persicae antiquae voce Katpatuka, quod alii regionem venustorum equorum significare, alii etiam de verbo Hattorum Kizzuwatna originem trahere putant.[1]
Notae
- ↑ . ISBN 2-84867-106-8.
Fontes
Strabo, Geographica XII.1-2. Strabo Cappadox erat, quod fontem optimum eum efficiebat.
Plura legere si cupis
- R.D. Sullivan (1980), 'The Dynasty of Cappadocia', ANRW II.7.2 : 1147-1161.