Jump to content

Dantes Alagherius

E Vicipaedia
Redactio 01:04, 12 Februarii 2013 a conlatore HRoestBot (disputatio | conlationes) facta (r2.6.5) (automaton addit: kab:Dante Alighieri)

Formula:Data hominis

Dantes Alagherius (-tis, Italiane: Dante Alighieri) Florentiae 30 Maii 1265 natus est, die 14 Septembris 1321 exsul Ravennae vitae defunctus. Scriptor, poeta, philosophus fuit.

Dantes, poeta maximus appellatus, pater Italiae ac Linguae Italicae ab eruditis putatur, maxime quia Divinam Comoediam scripsit. Etiam poeta Dulcis Novi Stili (Italiane: Dolce Stil Novo) fuit.

Cenotaphium Dantis:
DANTI ALIGHERIO TVSCI HONORARIVM TVMVLVM A MAIORIBVS TER FRVSTRA DECRETVM ANNO M·DCCC·XXIX FELICITER EXCITARVNT

Biographia

Natus est Florentiae anno 1265. Dies non certe cognoscitur, sed in Divina Comoedia Dantes dicit se natum esse sub signo Geminorum. Videtur puellam quaendam adulescens amavisse, Beatricem nomine: in carminibus suis, Beatrix mulier describitur, a poeta valde amata vel admirata. Dantes in Comoedia dicit magistrum suum fuisse Brunettum Latinum, laudatum auctorem libri Provinciali lingua Tresor nomati. Dantes non modo peritissimus factus est litteris Latinis vulgaribusque sed etiam scientia et philosophia. Anno 1300 in exilium a Florentia depulsus est, quia in bello inter partes (Blanca et Nigra nominatas) cum familia Cerca contra Donatos non praevaluit. Exsul multas urbes visitavit, sed praecipue Veronae atque Ravennae habitavit. Ibi amicus factus est Canis Grandis Scalensis, ducis Veronae, cui Paradisum, tertiam partem Divinae Comoediae, dedicavit. Vita defunctus est anno 1321, die 14 Septembris, Ravennae.

Opera

Dantes cum carmine suo, pictore Dominico Michaelini:
QVI COELVM CECINIT MEDIVMQVE TRIBVNAL / LVSTRAVITQVE ANIMO CVNCTA POETA SVO / DOCTVS ADEST DANTES SVA QVEM FLORENTIA SAEPE / SENSIT CONSILIS AC PIETATE PATREM / NIL POTVIT TANTO MORS SAEVA NOCERE POETAE / QVEM VIVVM VIRTVS CARMEN IMAGO FACIT

Minutiae

  • Nomen vulgare Dante est hypocoristicum nominis Durante, id est Durantis, ut asseveravit Iacobus Alagherius,[1] tamen fontibus Latinis, contra etymologiam, Dantes est solitum.

Dicta

  • (Italiane) Quanto sa di sale lo pane altrui. Exilium difficilem agebat Dantes.

Vide etiam

Notae

Fontes

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Dantem Alagherium spectant.
Vicicitatio habet citationes quae ad Dantem Alagherium spectant.


Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link GA