Jump to content

Georgius Sand

E Vicipaedia
Redactio 21:27, 1 Februarii 2020 a conlatore Giorno2 (disputatio | conlationes) facta
Georgius Sand – imago anno 1864 a Nadar creata
Nohant - Georgii Sand domus

Georgius Sand (nata Amandine-Aurore-Lucile Dupin de Francueil Lutetiae die 1 Iulii 1804; mortua die 8 Iunii 1876 in Nohant in hodierna praefectura Andrae) fuit scriptrix Francica quae criticum litterarium pro iuribus mulierum pugnavit et societatem sine classibus pro ofificis hominibus paupertatis voluit. Fuit amans compositoris Friderici Chopin, scriptoris Alfredi de Musset democraticis socialistisque sicut; D. F. I. Arago, Ludovici Blanc, Petri Leroux et Michael Bakunin et Petri Iosephi Proudhon.

Vita

Sand in latifundiis familiae Nohant in Bituricensi provincia (Berry) pueritiam bellam peregit antequam Lutetiam in hospitium Augustinianarum angelicarum veniret. Ibi mansit tres per annos (1817-1820). Reversa ad Nohant nupsit anno 1822 baroni Dudevant. Sed matrimonium incrementum infelix habuit; marito assentiente Sand dimidium annum Lutetiae versabatur, ut spiritali vitae melius faveret et pecuniam faceret. Variis muneribus sine feliciore eventu occupabatur e.g. in libris convertendis, in plassando, in pingendo. Iulio Sandeau consulente mythistorias exarare coepit, primo una cum eo. Opus eorum commune »Rose et Blanche« (sub pseudonymo "Jules Sand" anno 1831, quinque tomorum) non applausum est. Quo melior successus fuit in fabula Milesia quam anno 1832 sine auxilio pepigit, nempe »Indiana«. Se ipsam Georgium Sand nominavit quia "George" cognomen facetium compatriotarum in Berry est. Eodem anno editum est opus »Valentine«, proximo anno autem »Lélia«: ambo opera et laudes et repudium genuerunt.

Itineraria cum geniis

Aestate anni 1833 iter fecit Venetias una cum poeta Alfredo de Musset, qui cum Sand consuetudines contraxerat. Venetiis, ubi Musset aegrotavit, amicitia ex inopinatu rupta est. De variis istius mansuetudinis aspectibus Sand scripsit opera »Le secrétaire intime« (1832), »Les lettres d'un voyageur« (1834) et (multo post) »Elle et lui« (1859). Versio ultima autem ita audax et insolens fuit, ut poetae frater Paulus de Musset libro »Lui et elle« responsum multo acrius reddidit.

Opus »Lettres d'un voyageur«, ubi evidentissime Franciscus Liszt et baronissa d'Agoult partes suas vix celatas agunt, ingenium scriptoris egregium ante omnium oculos ponsuit. Anno 1836 denique divortium officiale concessum est; marito pristino Sand porro pecunias multas dedit. Ecce mythistoriae tunc novae: »Jacques« (1834), »Leone Leoni« (1835), »André« (1835) et »Simon« (1836). Inter homines eminentes, qui circulos eius intraverant, fuerunt Chopin, Lamennais, Michael de Bourges respublicanus et Petrus Leroux socialista. Cum Chopin relationem intimam longam habuit et comitata est eum anno 1838 in insulam Maioricam morbo medendo. De quibus diebus librum notissimum »Un hiver à Majorque« (1842) scripsit. Annis inter 1833 et 1838 mythistoriae variae additae sunt: »Lavinia«, »Metella«, »Mathéa«, »La marquise«, »Mauprat«, »La dernière Aldini«, »Les maîtres mosaïstes«, »L'Uscoque« quae omnia in foliis »Revue des Deux Mondes« edita sunt. Inspirantibus Lamennais et Cabet scriptae sunt litterae »Lettres à Marcie« (anno 1837 editae apud »Monde«), insuper taediosa mythistoria mystica »Spiridion« (1839) et phantasicum scriptum »Les sept cordes de la lyre« (1840). Iurgiis cum moderatoribus foliorum »Revue des Deux Mondes« ortis Sand cum Leroux, Viardot, Lamennais et aliis fundavit periodicum praetitulatum »Revue indépendante«. Tunc mythistorias plus minusve socialisticas confecit quibus tituli hi: »Le compagnon du tour de France« (1840), »Le meunier d'Angibault« (1845), »Le péché de M. Antoine« (1847), »Consuelo« (1842; opus optimum quod in argumentis complebat »Comtesse de Rudolstadt« (1843). Ecce aliae fabulae Romanenses similis generis: »Pauline« (1841), »Horace« (1842), »Isidora« et »Teverino« (1846) et »Lucrezia Floriani«, »Le Piccinino« et »Le château des désertes« (1847). Litterarum Francogallicarum canoni ditavit etiam historiunculis de vicis, velut: »Mouny-Robin« (1841), »Melchior« (1841), »Jeanne« (1844), »La mare an diable« (1846), »François le champi« (1847) et »La petite Fadette« (1849), quae opuscula criticus quidam Georgica Francogallica nuncupabat.

Rerum novarum fax anno 1848 cor scriptricis inflammavit. Fundavit periodicum hebdomadarium »La cause du peuple« et scripsit instigante Ledru-Rollin symbolas multas. Modo ardenti pepigit »Lettres au peuple« et vix Napoleonis III decadentiam ferebat qui commercium epistulare cum ea habuerat. Tamen intacta mansit dilectio ad invicem.

Ultimis annis

Aetate provecta Sand nec studium nec fortitudinem deposuit; immo ars eius magis pura elucere videtur quam in operibus pristinis immaturis et nimis excitatis. Ecce exempla creationum novarum: »Mont Revêche«, »La filleule«, »Les maîtres sonneurs« (1853). Dramata eius collecta sunt apud »Théâtre de Nohant« (1864) et apud »Théâtre complet« (1866–67). Inter mythistorias magis maturas sobriasque mentionem faciamus de »Le marquis de Villemer« (1861); »Mademoiselle de la Quintinie« (1863; contra opus Feuillet cui titulus »Sibylle«); »Laura« (1865); »La confession d'une jeune fille« (1865); »Monsieur Sylvestre« (1866); »Pierre qui roule« (1870); »Mademoiselle Azote« (1870); »André Beauvray« (1870). Autobiographia longa quae primo edita est apud »Presse« multis lectoribus non placuit quia ibi argumenta psychologica philosophicaque praevalent.

Femina cogitationum liberalium usque ad mortem fuit: in Castello Nohant animam efflavit. In La Châtre haud procul a Nohant anno 1881 monumentum erectum est, quod fecerat Millet. Anno 1904 in anniversario centesimo Lutetiae in Palatii Luxemburgensis hortis artifex Sicard monumentum creavit. Statua eius in Theatro Francico invenitur quoque.

Gravitudo

In operibus suis profundae observationes inveniuntur et robur quo omnia confici potuerunt. Inter mulieres temporis sui excellebat. Amor intra et extra matrimonium laudatur; politica, oeconomica, religio, hominum superioritates animum et stilum regebant. Multa in scriptis tamen temporis istius cogitationibus typicis plena sunt. Affabre poeta scribit in litteris, ubi generatim de natura et de hominibus (e.g. in historiunculis de vita rustica) narrat.

Filius eius Mauritius Sand (1823-1889) etiam scriptor fuit.

Sententia

  • Aut pugna aut mors, aut luctatio sanguinea aut nihil. Talis quaestio invicta nobis datur.[1]

Opera selecta

Fons

Meyers Großes Konversations-Lexikon, vol 17. Lipsiae 1909, p. 536-538 (in interreti hic)

Notae

  1. (Francogallice: Le combat ou la mort, la lutte sanguinaire ou le néant. C'est ainsi que la question est invinciblement posée.), quod apud Misère de la philosophie a Carolo Marx citatur.

Bibliographia

  • Heinrich Mann: Gustave Flaubert und George Sand. In: Geist und Tat. Franzosen 1780–1930. Kiepenheuer, Berolini 1931.
  • Solange Clésinger: Frédéric Chopin. Souvenir inédits. Edidit Jean-Jacques Eigeldinger, In: Revue musicale de Suisse romande. 31/1978, p. 224–238.
  • Marie-Paule Rambeau: Chopin dans la vie et l'Œuvre de George Sand. Lutetiae 1985, ISBN 2-251-36526-5.
  • Jean Firges: George Sand: Die Utopie von Freiheit und Gleichheit. (= Exemplarische Reihe Literatur und Philosophie. Band 16). Sonnenberg, Annweiler 2004, ISBN 3-933264-33-2.
  • Ralf Nestmeyer: Französische Dichter und ihre Häuser. Insel, Francofurti 2005, ISBN 3-458-34793-3.
  • Gerlinde Kraus: Bedeutende Französinnen. Christine de Pizan, Émilie du Châtelet, Madame de Sévigné, Germaine de Staël, Olympe de Gouges, Madame Roland, George Sand, Simone de Beauvoir. Schröder, Mühlheim am Main/ Norderstedt 2006, ISBN 3-9811251-0-X.
  • Otmar Hesse: Eine europäische Familie mit Bezügen zu Goslar und Quedlinburg. Gräfin Aurora von Königsmarck. Graf Moritz von Sachsen. George Sand. Eigenverlag Otmar Hesse, Goslar 2019, ISBN 978-3-00-062315-8.

Nexus externi