Jump to content

Iacobus Maior (apostolus)

E Vicipaedia
Redactio 11:18, 30 Maii 2009 a conlatore IacobusAmor (disputatio | conlationes) facta (In imagine: align=right--->right--->[zero])
Sanctus Iacobus in Codice Calixtino pictus

Sanctus Iacobus Maior fuit apostolus Iesu Christi, et frater Sancti Iohannis, filius Zebadaei, et testis cum fratre Sanctoque Petro ad praecipua Iesus miracula. Nomen Maioris est distinctio aetatis inter eum et fratrem Iesus, filium Alphaei. Comitatus est Iesum in monte Transfigurationis, atque in hortu Gethsemani. Prius habetur apostolorum martyrium pati, cum anno 42 sub Herode rege occisus est. Celebratur ab ecclesiis Catholica et Anglica die 25 Iulii; maxime autem colitur Compostellae in Hispania, ubi ecclesia stat, situs peregrinationum Aevo Medio, eius nomini dicatum.