Jump to content

Sanctus Benedictus ad Ligerim (abbatia)

E Vicipaedia
Redactio 05:11, 18 Martii 2013 a conlatore Addbot (disputatio | conlationes) facta (Addbot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q956741 sunt)

Sanctus Benedictus ad Ligerim vel Abbatia Floriaci est abbatia Benedictinorum anno 645 condita in vico ad Aurelianum in Francia.

Agnes principissa, regis Ludovici VII filia, anno 1179 a Lutetia Constantinopolim iter faciens in hac abbatia hospitata est, de qua re Robertus de Torigneio in Chronicis ita refert:

Cum filia regis Francorum duceretur ad coniugium filii imperatoris Constantinopolitani, hospitata est apud Sanctum Benedictum super Ligerim; cumque quidam ex famulis eius vellet accelerare ignem iniecto oleo, flamma exivit per foramina camini, et cecidit super tectum camini, et hoc casu tota abbatia combusta est.[1]

Notae

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!