Jump to content

Arbor Caelestis Tokiensis

Latinitas bona
E Vicipaedia
Arbor Caelestis Tokiensis anno 2012.

Arbor Caelestis Tokiensis (Iaponice 東京スカイツリー, Tōkyō Sukaitsurī; Anglice Tokyo Skytree) est turris Tokii in Iaponia sita, 634 metra alta, sui generis in urbe, civitate, et orbe terrarum altissima. Omnium generum aedificiorum Tokii et Iaponiae altissima quoque est. Tabernas, cauponam cafeariam, et prospectaria offert, et ad televisionem et radiophoniam emittendas adhibetur. Turris variis coloribus nocte illuminatur. Die 29 Februarii 2012 aedificari rite coepit, et 22 Maii eodem anno aperta. Architectus fuit Nikken Sekkei.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Arborem Caelestem Tokiensem spectant.
  • Pagina interretialis (Anglice)