Jump to content

Flandria Francica

E Vicipaedia

Flandria Francica,[1] etiam Flandria Meridiana appellata, est regio geographica sine statu iuridico, quae cum parte historiae Comitatus Flandriae concordat. Hoc territorium aliquando inter annos 1659 et 1713 in dicione Regni Franciae fuit per bella Ludovici XIV regis. Complectitur et Flandriam Maritimam[2] in septentrionibus, quae olim idiomatibus Flandricis utebatur,[3] et Flandriam Gallicam[4] in meridie.[5]

Flandria Francica per magnam praefecturae Septentrionis partem extenditur, et nunc ad regionem Altam Franciam pertinet, propter novam regionum Francicarum instaurationem anno 2016 effectam, qua Septentrio et Fretum et Picardia coalitae sunt.

  1. Baudrand, Michael Antonius (1682). Michalet, Stephanus. ed. Geographia ordine litterarum disposita. Tomus primus. Lutetia: Jacobæâ ad insigne Sancti Pauli. p. 391 .
  2. Quae Flandre maritime Francogallice vocatur.
  3. Flandria Maritima in occidentali regionis translimitaneae parte inter modernam Belgicam et Franciam sita est, quae voce Batava Westhoek appellatur; ad verbum id est 'Angulus Occidentalis'; olim etiam appellabatur Flandria Teutonica.
  4. Quae Flandre wallonne sive Flandre gallicante vel etiam Flandre romane Francogallice vocatur.
  5. Hübner, Ioannes; Duvernoy, Ioannes Iacobus (1761). "Des Païs-Bas". In Im-Hof, Ioannes Rudolphus. La Géographie universelle, où l'on donne une idée exacte des quatre parties du monde. Tome I. Basilea: J. R. Im-Hof. p. 351 .

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Flandriam Francicam spectant.