Jump to content

Mr. Bean

E Vicipaedia
Rowan Atkinson, qui partes Mr.Bean agit

Mr. Bean, Latine scilicet "Dominus Faba (D. Faba)," est persona ficta in serie televisuali eiusdem nominis. Partes D. Fabae agitur est a comoedo Anglico Rowan Atkinson, qui scribit etiam manuscriptiones seriei una cum aliis scriptoribus. D. Faba est homo paucorum verborum, suarum rerum studiosus, infantilis, interdum ingeniosus. Vehitur autocineto minimo suo, sermocinatur cum ursulo lusorio et saepissime calamitatibus aut minoribus aut maioribus occurrit. Etiam duae pelliculae sunt factae, in quibus D. Faba apparet, quorum primus est nomine Bean: The Ultimate Disaster Movie (Faba: Pellicula Calamitatis Extremae) et secundum Mr. Bean's Holiday (Commeatus D. Fabae).

Unaquaque parte seriei ineunte chorus cantat Latine "Ecce homo, qui est faba", parte autem exeunte "Vale homo, qui est faba."

Haec stipula ad personam ficticiam spectat. Amplifica, si potes!

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]