Jump to content

Sinus Brutius

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Gioia (discretiva).
Charta Sinus Bruttii
Photographia satellitatris Sinus Bruttii
Portus Gioiae Sinus Brutii

Sinus Brutius[1][2][3] (alia nomina: Sinus Gioiae[3], Sinus Brutiorum) (Italiane: Golfo di Gioia Tauro) est sinus italicus maris Tyrrheni, in Regione Bruttio situs.

Sinus inter Vaticanum promunturium, ad partem septentrionalem et orientalem, atque Cenidem (italiane: Punta Pezzo), ad partem australem et occidentalem patet, prope urbem Gioiae (seu Iohae, Ioiae).

In Sinu Brutio sunt Ostia fluminum Mesimae, Metaurique et pandet Vallis Salinarum (seu Planities Gioiae). Municipia sinus sunt Ricadi, Ioppolum, Nicotera, Rosarnum, Fanum Sancti Ferdinandi, Gioia, Palmae, Balnearia, Scylleumque.

Nexus interni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Nicolaus Leoni, Della Magna Grecia e delle tre Calabrie, ricerche (vol. II), Napoli, Tipografia di Vincenzo Priggiobba, 1845, p. 105. (Italiane)

Alia coepta Vici

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Sinum Brutium spectant.

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!