Vybiti
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. |
Vybiti (Russice Выбити, n. pl., fem.) sunt vicus decem chiliometra ab urbe Soltsy situs in regione Novogardiensi Russiae.
Etymologia
[recensere | fontem recensere]Nomen vici ab verbo Russico выбивать provenisse interdum dicitur, quod Latine extundere significat. Nam hoc loco Medio Aevo milites Ordinis Teutonici extusi sunt. Etiam rures adiacentes, Upolzy, Ugošča (nunc pars Vybiti ruris) et Kuk[1], simili modo nomen accepisse interdum ludicre aestimantur: nam in Ugošča vico hostibus aliquid pollucebatur (ugoščat', pollucere), post in Vybiti vico ii extundebantur et in Upolzy vicum derepebant (upolzat', derepere), ut in Kuk vico sicut cuculi cantarent (kukovat', cantare ut cuculus, quod verbum Russice multos sensus metaphoricos habet).
Visenda
[recensere | fontem recensere]- Latifundium principum Vasilčikov et hortus qui aream 60 ha habet. Anno 1920 Vybiti monumentum vitae cotidianae declaratae sunt. Hoc loco museum vitae cotidianae constitutum est et anno 1975 palatium monumentum architecturae declaratum est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Уползы, Угоща et Кук.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs geographici et historici: Locus: 58°4′15″N 30°25′0″E |