de satellite ipsa

Rhea magnitudine secundum locum inter Saturni satellites tenet. Facies Rheae vetus multisque crateribus strata est. Vestigia navitatis geologicae vix inveniuntur. Tamen desunt crateres maiores e veterrimis temporibus, ut facies cryovulcanismo levigata esse videatur. Fortasse navicula spatialis Cassini nominata, quae hanc satellitem mense Novembri 2005 visitabit, aliam rem memoratu dignam inveniat. Inventa est anno 1672 a I. Cassino.

De nomine

Rhea (-ae f) in mythologia antiqua filia Vrani et Gaiae est, inde soror et uxor Saturni. Liberorum Rheae clarissimi sunt Iuppiter, Neptunus Plutoque.