Innocentium caedes est alterutra binarum tabularum a Petro Paulo Rubens inter annos 1612 et 1614 pictarum, quae innocentium interfectionem iussu Herodis regis Bethleem in oppidulo factam (Mt 2: 16-18) effingunt.[1] Quae tabulae Toronti in Pinacotheca Ontarionis et Monaci in Pinacotheca Vetere servantur.

Petri Pauli Rubens Innocentium caedes.
Petri Pauli Rubens Innocentium caedes (in Pinacotheca Vetere Monaci curata).
  1. 16 Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a Magis, iratus est valde et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem et in omnibus finibus eius, a bimatu et infra, secundum tempus, quod exquisierat a Magis.
    17 Tunc adimpletum est, quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem:
    18 "Vox in Rama audita est,
    ploratus et ululatus multus:
    Rachel plorans filios suos,
    et noluit consolari, quia non sunt."

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Innocentium caedes (Rubens) spectant.
 

Haec stipula ad artem spectat. Amplifica, si potes!