Jump to content

Quantum redactiones paginae "Cogitatio" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Xqbot (disputatio | conlationes)
m automaton addit: fy:Tins
de theoremate "cogito ergo sum" Cartesiano
 
(44 intermediate revisions by 17 users not shown)
Linea 1: Linea 1:
[[Fasciculus:Auguste Rodin - Grubleren 2005-02.jpg|thumb|''Cogitabundus,'' signum ab [[Augustus Rodin|Augusto Rodin]] sculptum.</center>]]
'''Cogitatio''' est actus [[mens|mentis]] quo [[homo|homines]], et fortasse [[animal]]ia, [[sententia]]s fingunt, iudicia arbitrant, et exempla mundi faciunt.
'''Cogitatio''' est res [[mens|mentis]] quae in [[cerebrum|cerebro]] fit. Cerebro enim instrumentis, sicut [[Positronibus Emissis Tomographia|apparatu PET]], inspecto solas vibratiunculas neuroelectricas percipimus. Sin autem suum quisque [[animus|animum]] introspexerit, suam sentiet mentem cogitationum tamquam [[unda|undis]] fluctuare, quo in cogitationum [[flumen|flumine]] varii sentiendi, cupiendi, cognoscendi, [[intellegentia|intellegendi]], credendi, metuendi, arbitrandi momenta se invicem insequuntur. Ne dormientes quidem cogitatione [[libertas|liberi]] sumus, sed cogitationes etiam possumus ad aliquam rem finemve dirigere, in mente ordinatim disponere, et variis modis ([[oratio|loquendo]], [[scriptura|scribendo]], [[pictura|pingendo]], [[numerus|enumerando]]) repraesentare.


==Cogitatio et cogitatum==
== Vide etiam ==
Actus cogitandi in mente versatur, cum cogitata cogitatione nata e cogitante exeuntia [[animus|animum]] vel [[conscientia]]m alterius cuiusdam hominis tangere possint. Cogitata sunt igitur cogitationes forma quadam externa praeditae, non solum neurales mentalesve res, sed potius cogitationum elocutiones vel, sensu latiore, [[significatio (linguistica)|significationes]], quae sensus habent non iam a solo cogitante praeceptos sed communi potius consilio constitutos. Quae significationes dici, scribi, pingi, cani possunt. Quae omnia sunt cogitata forma [[symbolum|symbolica]] induta.
* [[Abstractio cogitationis]]


==De cogitatorum communicatione==
{{stipula}}
Qui solus in suis modo cogitationibus versatur, circulo saepe vitioso facto unde profectus est revertitur. Iuvat igitur suas cum aliis [[homo|hominibus]] communicare cogitationes quae, cum in medium prolatae aliorum cogitationes provocant, invicem novis momentis locupletatae vias antea non inventas iniri sinunt. Ne ipsi quidem cogitata nostra penitus cognovimus, antequam ea cum aliis [[communicatio|communicavimus]]. Variae enim cogitatiuncularum imagines in mente fluctuant sine ordine disiectae, donec in aliquam formam redactae sunt. Itaque cogitationes communi conloquio productae tamquam [[aedificium|aedificia]] sunt.


==De cogitandi libertate==
[[Fasciculus:Almeida Júnior - Moça com Livro.jpg|thumb|''Puella cum libro'' ([[Lingua Lusitana|Portugallice]] ''Moça com Livro''). Pictura ab [[Iosephus Ferraz de Almeida Júnior|Iosepho Ferraz de Almeida Júnior]] ([[1850]]–[[1899]]) [[oleum|oleo]] in carbaso facta.]]
{{Main|Libertas cogitandi}}

Liberi hominis est cogitata sua sine metu poenarum aliarumve sanctionum edicere. Itaque [[libertas sentiendi|libertas cogitandi]] non modo res mentis complectitur, sed etiam ad cogitata cum aliis communicanda pertinet. In libera atque aperta re publica cives hac cogitandi ac loquendi [[libertas|libertate]] utuntur aut uti possunt, cum in clausa [[civitas|civitate]] a [[tyrannus|tyranno]] recta ''parrhesia'' sive loquendi fiducia populo absit. Notissimum ferme clausae civitatis exemplum a [[Georgius Orwell|Georgio Orwell]] descriptum est libro ''[[1984 (liber)|1984]]'' inscripto. Hac in civitate factio quaedam arcana a [[Frater Maior|Fratre Maiore]] recta efficaciter id agit, ut cogitandi libertas quam maxime deminuatur, et continuo cives observat animisque moderatur, ne quid clam quidem significare possint. [[Frater]] ille maior praesertim in [[Newspeak|"neolingua"]] (''Newspeak'') fingenda elaborat, qua cives non solum vetita edicere sed etiam vetita cogitare nequeant: hoc pacto crimina cogitationis esse peritura, cum uno tantum verbo unaquaeque res significanda circumscripte, omnibus omissis [[connotatio]]nibus significetur.

Orwell opere suo de [[Totalitarismus|totalitarismo]] praemonere voluit. Ex eo, quod ipse passus erat [[Bellum Orbis Terrarum Secundum|bello mundano secundo]], eum de [[Stalinismus|Stalinismo]] monere voluisse concludi potest, et quidem scimus librum ''1984'' in [[Unio Sovietica|Unione Sovietica]] tum interdictum fuisse. Sunt etiam qui neolinguam cum [[comitas politica|politicae comitatis]] adfectatione comparent.<ref>"Newspeak is 'politically correct' speech taken to its maximum extent" ('Neolingua est sermo ad extremam 'comitatem politicam' perductus').</ref> Comitas enim politica non solum ad bonos mores pertinet—nempe ad talem loquendi modum, quo usi quid dicant cogitant, ne quod cogitant dicant—sed etiam nova vocabula a periculosis connotationibus purgata creando impedire tendit, ne quis talibus quae inhumanae existimantur notionibus cogitare quidem possit.

==Notae==
<references/>

{{NexInt}}
*[[Abstractio cogitationis]]
*[[Cogito ergo sum]]
*[[Cogitatio libera]]
*[[Cognitio]]
*[[Conscientia]]
*[[Cosmotheoria]]
*[[Ideologia]]
*[[Meditatio]]
*[[Notio (philosophia)|Notio]]
*[[Opinio]]
*[[Paradigma]]

[[Categoria:Cogitatio]]
[[Categoria:Notiones in metaphysica]]
[[Categoria:Psychologia]]
[[Categoria:Psychologia]]
[[Categoria:1000 paginae]]
[[Categoria:Rationes mentis]]


{{1000 paginae}}
[[an:Pensamiento]]
{{Myrias|Anthropologia}}
[[ar:فكر]]
[[be:Мысленне]]
[[be-x-old:Мысьленьне]]
[[bg:Мислене]]
[[bs:Misao]]
[[ca:Pensament]]
[[chr:ᏁᎵᏒ]]
[[ckb:بیر]]
[[cs:Myšlení]]
[[cy:Meddyliau]]
[[de:Denken]]
[[en:Thought]]
[[eo:Pensado]]
[[es:Pensamiento]]
[[et:Mõtlemine]]
[[fa:اندیشه]]
[[fi:Ajattelu]]
[[fr:Pensée]]
[[fy:Tins]]
[[gan:思想]]
[[gl:Pensamento]]
[[he:חשיבה]]
[[hif:Dhyan]]
[[hr:Misao]]
[[hu:Gondolkodás]]
[[ia:Pensamento]]
[[id:Pikiran]]
[[is:Hugsun]]
[[it:Pensiero]]
[[ja:思考]]
[[kaa:Oy-pikir]]
[[ko:생각]]
[[lt:Mintis]]
[[lv:Domāšana]]
[[mk:Мисла]]
[[mr:विचार]]
[[nl:Denken]]
[[nn:Tanke]]
[[no:Tanke]]
[[oc:Pensada]]
[[pl:Myślenie]]
[[pnb:سوچ]]
[[pt:Pensamento]]
[[qu:Yuyaychakuy]]
[[ru:Мышление (психология)]]
[[rue:Мыслїня]]
[[sah:Санаа]]
[[scn:Pinzeru]]
[[sh:Misao]]
[[simple:Thought]]
[[sk:Myšlienka]]
[[sl:Misel]]
[[sq:Mendimi]]
[[sr:Мисао]]
[[sv:Tänkande]]
[[sw:Fikira]]
[[ta:சிந்தித்தல்]]
[[te:ఆలోచన]]
[[tl:Iniisip]]
[[tr:Düşünce]]
[[uk:Мислення]]
[[ur:خیال (دماغ)]]
[[vec:Pensièr]]
[[vi:Tư duy]]
[[war:Pamuroboot]]
[[yi:טראכטן]]
[[za:Swhsiengj]]
[[zh:思维]]

Redactio novissime (die 1 Novembris 2023, hora 14:34) facta

Cogitabundus, signum ab Augusto Rodin sculptum.

Cogitatio est res mentis quae in cerebro fit. Cerebro enim instrumentis, sicut apparatu PET, inspecto solas vibratiunculas neuroelectricas percipimus. Sin autem suum quisque animum introspexerit, suam sentiet mentem cogitationum tamquam undis fluctuare, quo in cogitationum flumine varii sentiendi, cupiendi, cognoscendi, intellegendi, credendi, metuendi, arbitrandi momenta se invicem insequuntur. Ne dormientes quidem cogitatione liberi sumus, sed cogitationes etiam possumus ad aliquam rem finemve dirigere, in mente ordinatim disponere, et variis modis (loquendo, scribendo, pingendo, enumerando) repraesentare.

Cogitatio et cogitatum

[recensere | fontem recensere]

Actus cogitandi in mente versatur, cum cogitata cogitatione nata e cogitante exeuntia animum vel conscientiam alterius cuiusdam hominis tangere possint. Cogitata sunt igitur cogitationes forma quadam externa praeditae, non solum neurales mentalesve res, sed potius cogitationum elocutiones vel, sensu latiore, significationes, quae sensus habent non iam a solo cogitante praeceptos sed communi potius consilio constitutos. Quae significationes dici, scribi, pingi, cani possunt. Quae omnia sunt cogitata forma symbolica induta.

De cogitatorum communicatione

[recensere | fontem recensere]

Qui solus in suis modo cogitationibus versatur, circulo saepe vitioso facto unde profectus est revertitur. Iuvat igitur suas cum aliis hominibus communicare cogitationes quae, cum in medium prolatae aliorum cogitationes provocant, invicem novis momentis locupletatae vias antea non inventas iniri sinunt. Ne ipsi quidem cogitata nostra penitus cognovimus, antequam ea cum aliis communicavimus. Variae enim cogitatiuncularum imagines in mente fluctuant sine ordine disiectae, donec in aliquam formam redactae sunt. Itaque cogitationes communi conloquio productae tamquam aedificia sunt.

De cogitandi libertate

[recensere | fontem recensere]
Puella cum libro (Portugallice Moça com Livro). Pictura ab Iosepho Ferraz de Almeida Júnior (18501899) oleo in carbaso facta.
Conferatur pagina principalis Libertas cogitandi.

Liberi hominis est cogitata sua sine metu poenarum aliarumve sanctionum edicere. Itaque libertas cogitandi non modo res mentis complectitur, sed etiam ad cogitata cum aliis communicanda pertinet. In libera atque aperta re publica cives hac cogitandi ac loquendi libertate utuntur aut uti possunt, cum in clausa civitate a tyranno recta parrhesia sive loquendi fiducia populo absit. Notissimum ferme clausae civitatis exemplum a Georgio Orwell descriptum est libro 1984 inscripto. Hac in civitate factio quaedam arcana a Fratre Maiore recta efficaciter id agit, ut cogitandi libertas quam maxime deminuatur, et continuo cives observat animisque moderatur, ne quid clam quidem significare possint. Frater ille maior praesertim in "neolingua" (Newspeak) fingenda elaborat, qua cives non solum vetita edicere sed etiam vetita cogitare nequeant: hoc pacto crimina cogitationis esse peritura, cum uno tantum verbo unaquaeque res significanda circumscripte, omnibus omissis connotationibus significetur.

Orwell opere suo de totalitarismo praemonere voluit. Ex eo, quod ipse passus erat bello mundano secundo, eum de Stalinismo monere voluisse concludi potest, et quidem scimus librum 1984 in Unione Sovietica tum interdictum fuisse. Sunt etiam qui neolinguam cum politicae comitatis adfectatione comparent.[1] Comitas enim politica non solum ad bonos mores pertinet—nempe ad talem loquendi modum, quo usi quid dicant cogitant, ne quod cogitant dicant—sed etiam nova vocabula a periculosis connotationibus purgata creando impedire tendit, ne quis talibus quae inhumanae existimantur notionibus cogitare quidem possit.

  1. "Newspeak is 'politically correct' speech taken to its maximum extent" ('Neolingua est sermo ad extremam 'comitatem politicam' perductus').

Nexus interni