Quantum redactiones paginae "Pagus Ticinensis" differant
Linea 116: | Linea 116: | ||
*[[Cadelus]] ([[Lingua Italiana|Italiane]] '' Cadro''), oppidum |
*[[Cadelus]] ([[Lingua Italiana|Italiane]] '' Cadro''), oppidum |
||
*[[Cibiascum]] ([[Lingua Italiana|Italiane]] '' Giubiasco''), vicus |
*[[Cibiascum]] ([[Lingua Italiana|Italiane]] '' Giubiasco''), vicus |
||
*[[Cumanus (Helvetiae vicus)|Cumanus]], ([[Lingua Italiana|Italiane]] '' Comano''), vicus |
|||
*[[Locarnum]], urbs |
*[[Locarnum]], urbs |
||
*[[Luganum]], urbs |
*[[Luganum]], urbs |
Emendatio ex 14:15, 15 Februarii 2011
Pagus Ticini | |
---|---|
Notatiae elementi | |
Caput: | Bilitio |
Ambitus: | 2.812 km² |
Populatio: | 335'720(31.12.2009) [1] |
Densitas: | 119 incolae pro km² |
Pars Helvetiae ab: | 1803 |
Signum: | TI |
Lingua: | Lingua Italiana |
Pagina domestica: | www.ti.ch |
Tabula | |
Ticinum est Helvetiae pagus ad meridiem Alpium spectans, qui eius nomen Ticino Italiane ab homonymo flumine invenit. Hic pagus a padana planitie ad summas Alpes pertinet.
Caput Ticini est Bilitio.
Ticino finitimi pagi atque civitates sunt: Valesia, Urania, Grisonia Italiaque, accurate provinciae Italiae Novum Comum, Baretium et Verbania.
Naturalia
Propter loci naturam et lacus Verbanum ac Ceresium aer temperatus est, Alpes Ticinum a calidis ventis nam protegunt.
Mons Cinerum (Italiane it:Monte Ceneri) dividit pagum Ticini in duas partes: Supra Montem Cinerum (Italiane it:Sopraceneri) atque Infra Montem Cinerum (Italiane it:Sottoceneri).
In vallibus multi lapidum moles[2] corsum aquis interscindunt.
Altissimus Ticini mons est Adula, qui altus est 3402 metra.
Sermo publicus
Incolae Ticini Lingua Italiana loquuntur, sed multi etiam Dialecto Langobardo. In vico tantum Selva Gurin (Italiane: Bosco Gurin) Lingua Germanica sermo officialis est.
Religio
Magna pars incolarum Ticini se Catholica esse profitetur, accurate:
- catholici (75,94 %)
- veteres catholici (0,18%)
- musulmani (1,87 %)
- iudaei (0.12%)
- orthodoxi (2,35 %)
- protestantes (6.88%)
- sine religione (12,22 %)
(Fons:Helveticus census anno 2000)
Historia
In Aevo Medio Mediolanum cum Novo Como de terris pagi Ticini contendere Mediolanenses circiter XIV saeculum vicerunt. Postea Helvetii terras pagi Ticini in saeculis XV atque XVI gradatim ceperunt et eas ut colonias (Italiane Bagliaggi) dominaverunt. Ab anno 1803 Ticinum pagus indipendens Helvetiae est.
Institutiones
Facultas legum faciendi pertinet ad Magnum Consilium (Italiane Gran Consiglio) a 90 legatis populi constitutum et administrandi ad Civitatis Consilium (Consiglio di Stato) a 5 legatis constitutum.
Districtus
Ticino sunt octo districtus:
Praeclari cives
In Ticinum olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi illustres viri atque feminae:
Nati
- Dominicus Fontana, pictor, architectus et sculptor.
- Franciscus Borromini, architectus.
- Dominicus Trezzini, architectus.
- Antonius Ciseri, pictor
- Franciscus Chiesa, scriptor
- Carola Del Ponte, iuris consultus
- Marius Botta, architectus.
Mortui
- Thomas Mann, scriptor
- Otto Braun, vir publicus Germanicus
- Paulus Klee, pictor
- Georgius Strehler, director theatralis
- Iosephus Prezzolini, scriptor
Geographia
Urbes Oppidaque et Vici
- Barerna, oppidum
- Bedaliola, vicus
- Bedoledus, vicus
- Bilitio, urbs
- Brixagus (Italiane: Brissago), oppidum
- Cadelus (Italiane Cadro), oppidum
- Cibiascum (Italiane Giubiasco), vicus
- Cumanus, (Italiane Comano), vicus
- Locarnum, urbs
- Luganum, urbs
- Mendricus, vicus
- Vicus Subinates, vicus
Transitus
- Lucus Magnus, transitus
- Novena, transitus
- Sanctus Gothardus, transitus
Flumina
Lacus
Nexus externus
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ticinum (pagum) spectant. |
Nota
- ↑ Confer Nuntius Officii Foederalis Statisticae, pag. 5
- ↑ cfr. Italiane diga in Castiglioni, Aloisius; Mariotti, Scaevola. Vocabolario della lingua latina, latino-italiano, italiano-latino. Quarta editio a Petro Georgio Parroni curata (Taurini, 2007).
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |
Turicum · Berna · Lucerna · Urania · Suitia · Subsilvania inferior · Subsilvania superior · Glarona · Tugium · Friburgum · Solodurum · Basilia Urbs · Basilia Rus · Scafusa · Abbatis Cella Interior · Abbatis Cella Exterior · Sanctogallum · Grisonia · Argovia · Turgovia · Ticinum · Pagus Valdensis · Valesia · Novicastrum · Genava · Iura | |